LOCUSTAE

LOCUSTAE
LOCUSTAE
Hebr. chagabim dictae; quia, cum turmatim volant, Solis lumini velum videntur obtendere, ab Arab. chagaba, quod velare est, Imo non Solem tantum multitudine suâ obumbrant, sed et Lunam, cum noctu volant, mortalium visui subducunt, Ioël. c. 2. v. 10. Tam longâ enim quandoque serie feruntur, ut in Europa non raro tria. in Africa duodecim interdummiliaria pateant, Cadamustus Nevigation. c. 13. Quarum pron sonitus, curruum in star, ad sextum milliare auditur, Remigius Altissiodor. in Foël. Hinc merito formidabiles, ino penitus inexpugnabiles, quâ incubuerint. Thcodoret. ad Foëlis loc. Οὐκ ἀπόχρη, inquit, τῶ περιβόλων τὸ ὕψος ἐμποδὼν τῇ τούτων εἰσόδῳ γενέςθαι. Α᾿λλὰ ῥαδίως μὲν ὑπερβήσονται τὰ τεύχἠ κλέπταις δὲ παραπλησίως διὰ θυρίδων εἰς τὰς ὀικίας εἰσελεύσονται. Καὶ τοῦτο δὲ οὐ μόνον ὑπὸ πολεμίων, ἀλλὰ καὶ ὑπὸ ἀχρίδων γεγεννημένον πολλάκις ἐθεασάμεθἀ οὐ πετόμεναι γὰρ μόνον, ἀλλὰ καὶ κατὰ τῶ τευχῶν ἀνέρπουσαι, διὰ τῶ φωταγώγων εἰς νοὺς ὀίκους εἰσίασι, Nen sufficit murorum altitudo, ad illorum (hostium) ingressum prohibendum. Muros enim facile transcendent: et furum instar, per senestr as in domos ingredientur. Quod non solum ab hostibus, sedetiam a locustis saepe factum vidimus. Non enim solum volandok, sed et ad muros irrependo, per fenestras in domos penetrant. Unde magna ab illis saepe agris hominibusque damna, ut quae non morsu solo nocent, sed et contactu adurunt. Imo mortuae non raro vivis nocentiores, cum tetro et virosoaërem odore inficientes gravissimam multoties excitant luem, adeoque hominum myriades plures paucis diebus, quam diuturna aliquando bella, interimunt. Quo motus Scriptor Arabs Damir, Nullum esse animal perniciosius, pronuntiat etc. Interim et his suus quo que usus est, quem cum alii multis explicent, sussiciat pauca de esu carum adiungere, qui non paucis gentibus olim hodieque familiaris est. De Iohanne Baptista res notissima, ex Marc c. 3. v. 4. quem locum alii frustra alio detorquent. Certum enim, Loeustarum esum in iis, quae vel. ad Ort. vel ad Austr. sunt, regionibus fuisse receptissimum, quae Hier. in Fovin. verba sunt l. 2. c. 6. Sic. ab Alex. aevo, inter Aethiopum populos, Graecia descripsit Acridophagos, a Locustarum esu sic dictos, de quibus vide Agatharchid l. 5. c. 27. Diod. Sic. l. 3. et Artemidor. apud Strab. l. 17. p. 830. De Mautitaniae accolis, Ide m haber Solin. de Parthis, Plin. l. 11. c. 29. de Nasamonibus, Eustrath. in Dion. de Libybus. Dioscorides et Porphyrius, quorum hic de abstim. a carne l. 1. exercitui, in Libya inediâ laboranti, Locustarum nubes se ostendisse tradit. Sed et in ipsa Graecia, eund. cibum in usufuisse, discimus ex Aristoph. Acharnensibus Act. 4. Sc. 1. v. 12. ubi Boeotius rusticus, inter venales cibos, quos fert Athen as in forum, aliquid haberese dicit,
Τῶν ὀρταλὶχων, ἢ τῶ τετραπτερυλλίδων,
Aliquid Gallinarum aut ticadarum.
quas τετραπτερυλλίδας, a quatuor aliis, quibus instructae sunt, vocat. Vide eund. ibid. Sc. 7. Theophylactum in Epp. ubi de rustico, qui, laute se exceptum fuisle iactitans, ἰχάδας καὶ ἀκρίδας, caricaes et locustas, pro obsonio se habuisse refert, Alios. Quatuor autem Locustarum species edules esse voluit Lex, Lev. c. 11. v. 21. et 22. arbe solam, chargol et chagab, dequibus aliique huc spectantibus vide Bochart. Hieroz. Parte post. l. 4. c. 1. et seqq. adde Aldrovand. Gelner. Voss. de Idol. l. 4. c. 65. et seqq. uti de Locusta pisce c. 10. et 17. 19. et 33. etc. A locustis fugatis Κορνοπίωνα cognominatum Herculem diximus in voce Insecta. vide quoque infra aliquid in Septentrionalis.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • ACRIDES — quarum mentio Matthaei c. 3. v. 4. ἡ δέ τροφὴ ἀυτοῦ ἢν ἀκρὶδες καὶ μὲλι ἄγρςον, Isidoro Pelusiotae, viro docto et proxima Palaestinae loca incolenti, Ep. 132. οὐ ζῶά εἰςιν, ὥς τινες οίονται ἀμαθῶς, κανθάροις ἀπεοικότα, non sunt animalia… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • REPTILIA in cibis — apud Herodotum, l. 1. c. 183. Σιτέονται οἱ Τρωγλοδύται ὅφις καὶ ςαύρους καὶ τὰ τοιαῦτα τῶ ἑρπετῶν, Vescuntur Troglodytae serpentibus lacertisque et istiusmodi reptilibus. Sic in Plin. l. 6. c. 29. Candaei, quos Ophiophiagos vocant, serpentibus… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Myron — For other uses, see Myron (disambiguation). Roman bronze reduction of Myron s Discobolos, 2nd century CE (Glyptothek, Munich) Myron of Eleutherae (Greek Μύρων) working circa 480 440 BC, was an Athen …   Wikipedia

  • 1627 in literature — The year 1627 in literature involved some significant events.Events*René Descartes is present at the Siege of La Rochelle.New books*George Hakewill An Apologie or Declaration of the Power and Providence of God *Marin Mersenne Traité de l harmonie …   Wikipedia

  • Phineas Fletcher — (1582 1650) was an English poet, elder son of Dr Giles Fletcher, and brother of Giles the younger. He was born at Cranbrook, Kent, and was baptized on 8 April 1582. He was admitted a scholar of Eton, and in 1600 entered King s College, Cambridge …   Wikipedia

  • Chitosan — Other names Poliglusam; Deacetylchitin; Poly (D)glucosamine Identifiers …   Wikipedia

  • Nosema apis — Scientific classification Kingdom: Fungi Phylum: Zygomycota Class: Dihaplophasea Microspo …   Wikipedia

  • Nosema — Scientific classification Kingdom: Fungi Division: Microsporidia Class: Dihaplophasea …   Wikipedia

  • Do Not Speak Ill of the Dead — Infobox Film name = Do Not Speak Ill of the Dead caption = Spanish theatrical release poster. director = Jorge Grau producer = Manuel Pérez, Edmondo Amati writer = Juan Cobos, Sandro Continenza, Marcello Coscia, Miguel Rubio starring = Cristina… …   Wikipedia

  • Acrididae — Para otros usos de este término, véase Langosta.   Acrídidos …   Wikipedia Español

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”